
Links to History Pages
1279 Hundred Rolls (Latin Translation)
45. Merstona.
Merstona est hameltum de Hedindona et dicunt iuratores quod tres sunt
ini eodem hameletto quorum quilibet
tenet unam virgatam terre, et reddit per annum
Xs. et faciet sexdecim operaciane per annum.
46. Est et ibidem unus qu tenet unam
virgatam terre, et reddit per annum ve. et faciet xvj operaciones ut supra.
47. Assunt
etiam ibidem xxvj quorum quilibet tenet dimidiam virgatam terre redendo per annum
cuilibet vs. et
facient semper domino operaciones unius virgatae terre scilicet xvj
operaciones.
48. Assunt etiam ibidem duo que tenent unam virgatam terre rddendo per
annum xii solidos, et facient sexdecim
operaciones sicut pro una virgata terre.
49.
Assunt ibidem in le Buriende octo qui tenent unam virgatam terre de quibus sex habent
cotagia, et reddent
per annum xiiij solidos j denarium, et duo non habent cotagia
tamen pro tenuris suis iiij s. jd obolum, et omnes
dicti octo facient xvj operaciones
sicut pro una virgata terre.
50. Johannes filius Nicholai Alisandre tenet unam foreram
terre, et reddit per annum xij d. pro omni servicio.
51. Johannes Surdus tenet unum
cotagium et reddit per annum xijd Hugoni de Plesiz.
Cotarri
52. Assunt etiam ibidem
quatuor cotarri qui reddunt per annum vjs. domino de hedindona et isti quinque cotarii
venient ad magnam precariam domini quilibet cum uno homine et erunt ad ponturam domine
de Hedindona.
Liberi Tenentes
53. Radulphus le Wal et Walterus de Pilers piscatores
Oxonie tenent quandam piscariam pertinentem ad
manerium et quoddam passagium ultr
Charewelle de vendicione et tradicione Hugonis de Plesiz, et reddunt per
annum pro
piscaria dimidiam marcam et pro passagio ijs tenendum in vita sua.
54. Thomas filius
Thurstani tenet unam virgatam terre libere reddendo per annum iiijs., et dat scutagium
quando
currit quantum pertinet ad unam virgatam terre in eadem villa Hugonis de Plesiz.
55.
Iohannes de Molendina tenet unam placiam in Merstona supra quam edificavit reddendo
per annum iiijd. pro
omni servicio Hugoni predicto.
56. Item idem Iohannes tenet unum
molendimen qui dicitur Scitepilche de Hugonis de Plessetis in Merstona quo
ad vitam
suam per cartam, reddendo inde per annum xjs. pro omni servicio Hugoni predicto.
57.
Item idem Iohannes tenet ibidem de predicto Hugone de Plesiz unam fore[r]am herbagii,
reddendo inde vjd.
annuatim pro omni servicio Hugoni predicto.
58. Item Willelmus
vicarius de Merstona tenet de Hugone de Plesiz unam peciam de terre de dominico suo
que
vocatur Budelcroft quo ad vitam suam reddendo per annum ijs. pro omni servicio.
59.
Est quedam terra in campo de Merstona ultra dominicum que tenetur de Hugone de Plesiz,
et ad festum
sancti Michaelis eo anno quo seminatur, reddit ixd. obulum quadrantem
predicto Hugoni, et semper in tercio
anno nichil reddit quia iacet warectum.
60. Abbas
de Osneya. Abbas de Oseneya debet habere quolibet anno de domino de Hedindona, qui
pro
tempore fuerit xijs. annui redditus de dono Matilde Imperatricis de exitu eiusdem
manerii.
[Hundred Rolls Chancery Series Oxon. no. 3 De Inquisicione Hundredi de Bolendene
anno E. vii. = OHS
Collectanea iv (OHS XLVII 91905) ed Rose Graham]